- EULOGIA
- EULOGIAGraece Εὐλογία, inter sacra Eucharistiae nomina, r ad Corinih. c. 10. v. 16. Τό ποτήριον τῆς ἐυλογίας, ὃ ἐυλογοῦμεν, Calix benedictionis, cui benediciumus. Propter Christum nempe Εὐλογήσαντα, dum sacra ista signa tractaret, Matth. c. 26. v. 26. et Matei c. 14. v. 22. Postea ad sacrati panis particulas, quae absentibus, aliisqueve, Christianae communionis testandae causâ missitabantut, vox adhibita est. Non enim participantibus solum sactum huncpanem distribuere coepêrunt, temporeprimitivan Ecclesiam proxime insecuto, sed ad absentes; imo et ad infitmos, eum deferebant; quin et vino intinctum motituris in os ingerebatn, commeatum hinc cum, et viaticum dicentes. Domum etiam persaepesecum adferebant, fervente praesertim persecutions, quo quottidie Christum gustare atqueve ad certamen sese praeparare possent. Quem morem hodiequeve, sed alio fine, imitantur ex Christianis nonnulli, dum consecratam hostiam, ut vocat, in ornata cistula, in Templo ptoponunt, non gustandam, sed ador andam. Sed et alium praeterea panem hobebant Vett. sacrum quidem, non vero sacramentalem; quem, communis fidei restandae causâ, Epp. ad dioeceseos Coepiscopos mittebant quas micas itidem Eulogias vocabant. Qui tamen, ut et alit nonnul. li ritus, Conciliorum auctoritate subinde repressi, ac nimia illa signorum veneratio saepe castigata est: quo evantu, sequentia saecula satis superque condocefaciunt. Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Part. ??? l. 7. c. 10. §. 3. et 41. Et quidem Eulgoias priores, quarum institutionem primam Synodo Antiochenae, sub Constantio Imp. celebratae, Balsamon adscribit ad Can. 2. et iis solitas fuisse distribu, qui ob im pedimentum quodpiam die bus festis, ac, Dominicis Communicare non er ant parati, etiam ipsis Catechumenis, qui ius sumendae Eucharistiae non habebant (hinc ἀντίδωρα dictas, quod vicem Δώρου, h. e. Eucharistiae, praestatent) atque adeo cunctis praesentibus, post Eucharistiam perfactam, docet Car. du Fresne. Recipiebantur autem magnâ devotione a manu Ministri, oris osculo prius salutatae, ut Cabasilas habet; idque a ieiunis, quemadmodum ipsa Eucharistia: unde si quis ieiunus haub esset, Eulogiam vicino porrigebat, quod etiamnum observari in Ecclesia Graeca, tradit Allatius de Eccl. Occid. et Orient. cons. l. 3. c. 9. §. 1. etc. Eulogias vero posteriores; sue privatas Episcopotum ac Presbyterorum, quod attinet, sive panes fuerint, sive cibi alii, in mensa ab Episcopis Presbyterisque consecrabantur, ac postea distribuebantur: Mittebantur etiam cum literis salutatoriis, quarum formulam exhibet Marculfus l. 2. Form. 42. 43. et 44. apud eundem Car. du Fresne in Glossar. et supra in voce Canistam, item ubi de Benedicto Pane nec non infra, ubi de Pane Euchar. et Panis fractione, it. in voce Piper. Postea vero, quaevis munera, et primo quidem, quae sponte; inde tandem, etiam quae ex debito offerebantur adeoque quaevis praestationes, Eulogioe dictae sunt, ut plutibus probat idem ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.